Ecclesiastes 2:11 Cross References - Vulgate

11 cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole

Genesis 1:31

31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus

Exodus 39:43

43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

Ecclesiastes 1:3

3 quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole

Ecclesiastes 1:14

14 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus

Ecclesiastes 2:17-23

17 et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus 18 rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me 19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum 20 unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole 21 nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum 22 quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est 23 cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est

Habakkuk 2:13

13 numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient

1 Timothy 6:6

6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia

1 John 2:16-17

16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est 17 et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.