Ecclesiastes 1:6 Cross References - Vulgate

6 gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur

Job 37:9

9 ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus

Job 37:17

17 nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro

Psalms 107:25

25 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo

Psalms 107:29

29 clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos

Ecclesiastes 11:5

5 quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium

Jonah 1:4

4 Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri

Matthew 7:24

24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram

Matthew 7:27

27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna

John 3:8

8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu

Acts 27:13-15

13 adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam 14 non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo 15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.