Deuteronomy 7:7 Cross References - Vulgate

7 non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores

Deuteronomy 10:22

22 in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli

Psalms 115:1

1 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam

Isaiah 51:2

2 adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum

Matthew 7:14

14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam

Luke 12:32

32 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum

Romans 9:11-15

11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret 12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori 13 sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui 14 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit 15 Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor

Romans 9:18

18 ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat

Romans 9:21

21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam

Romans 9:27-29

27 Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient 28 verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram 29 et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus

Romans 11:6

6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia

1 John 3:1

1 videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum

1 John 4:10

10 in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.