Deuteronomy 6:7 Cross References - Vulgate

7 et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens

Genesis 18:19

19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum

Exodus 12:26-27

26 et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio 27 dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit

Exodus 13:14-15

14 cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis 15 nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo

Deuteronomy 4:9-10

9 custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos 10 diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos

Deuteronomy 6:2

2 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui

Deuteronomy 11:19

19 docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris

Ruth 2:4

4 et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus Dominus vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus

Ruth 2:12

12 reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israhel ad quem venisti et sub cuius confugisti alas

Ruth 4:11

11 respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quae aedificaverunt domum Israhel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem

Psalms 37:30

30 fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium

Psalms 40:9-10

9 adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti 10 iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa

Psalms 78:4-6

4 ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis 5 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant 6 ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius

Psalms 119:46

46 et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar

Psalms 129:8

8 de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

Proverbs 6:22

22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis

Proverbs 10:21

21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur

Proverbs 15:2

2 lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam

Proverbs 15:7

7 labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit

Malachi 3:16

16 tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius

Matthew 12:35

35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala

Luke 6:45

45 bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur

Ephesians 4:29

29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus

Ephesians 6:4

4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini

Colossians 4:6

6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere

1 Peter 3:15

15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.