Deuteronomy 34:10 Cross References - Vulgate

10 et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem

Exodus 33:11

11 loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo

Numbers 12:6-8

6 dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum 7 at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est 8 ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi

Deuteronomy 5:4-5

4 facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis 5 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait

Deuteronomy 18:15-18

15 prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies 16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar 17 et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti 18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi

Acts 3:22-23

22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis 23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe

Acts 7:37

37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me

Hebrews 3:5-6

5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant 6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.