Deuteronomy 31:27 Cross References - Vulgate

27 ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero

Exodus 32:8-9

8 recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti 9 rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit

Deuteronomy 9:6-7

6 scito igitur quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimae cervicis sis populus 7 memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Aegypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti

Deuteronomy 9:24

24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi

Deuteronomy 32:20

20 et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii

2 Chronicles 30:8

8 nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius

Psalms 78:8

8 non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi

Isaiah 48:4

4 scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea

Acts 7:51

51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.