Deuteronomy 24:9 Cross References - Vulgate

9 mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto

Numbers 5:2

2 praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo

Numbers 12:10-15

10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra 11 ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus 12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra 13 clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam 14 cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur 15 exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria

2 Kings 7:3

3 quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur

2 Chronicles 26:20-21

20 cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini 21 fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus fuerat de domo Domini porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae

Luke 17:32

32 memores estote uxoris Loth

1 Corinthians 10:6

6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt

1 Corinthians 10:11

11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.