Deuteronomy 24 Cross References - Vulgate

1 si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua 2 cumque egressa alterum maritum duxerit 3 et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit 4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam 5 cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua 6 non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi 7 si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui 8 observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite 9 mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto 10 cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas 11 sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit 12 sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus 13 sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo 14 non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum 16 non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur 17 non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum 18 memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem 19 quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum 20 si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduae 21 si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae 22 memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem

Genesis 2:24

24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

Genesis 15:6

6 credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam

Genesis 44:30

30 igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat

Exodus 21:10

10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit

Exodus 21:16

16 qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur

Exodus 22:1-4

1 si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove 2 si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis 3 quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur 4 si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet

Exodus 22:21-22

21 advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti 22 viduae et pupillo non nocebitis 23 si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum 24 et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli

Exodus 22:26-27

26 si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei 27 ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum

Exodus 22:27

27 ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum

Exodus 23:2

2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies

Exodus 23:6

6 non declinabis in iudicio pauperis

Exodus 23:9

9 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti

Leviticus 13:1-46

1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius 3 qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur 4 sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus 5 et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis 6 et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit 7 quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum 8 et inmunditiae condemnabitur 9 plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem 10 et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit 11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est 12 sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit 13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit 14 quando vero caro vivens in eo apparuerit 15 tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est 16 quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit 17 considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet 18 caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum 19 et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem 20 qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere 21 quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus 22 et siquidem creverit adiudicabit eum leprae 23 sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit 24 caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem 25 considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est 26 quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus 27 et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum 28 sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae 29 vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos 30 et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est 31 sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus 32 et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis 33 radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis 34 si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit 35 sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute 36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est 37 porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum 38 vir et mulier in cuius cute candor apparuerit 39 intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum 40 vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est 41 et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est 42 sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus 43 et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio 44 quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis 45 habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit 46 omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra

Leviticus 13:57

57 quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi

Leviticus 14:2

2 hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem

Leviticus 14:9-10

9 et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore 10 die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium

Leviticus 18:24-28

24 ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum 25 et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos 26 custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos 27 omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam 28 cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos

Leviticus 19:9-10

9 cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges 10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester

Leviticus 19:10

10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester

Leviticus 19:13

13 non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane

Leviticus 21:7

7 scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo

Leviticus 21:14

14 viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo

Leviticus 22:13

13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem

Leviticus 23:22

22 postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester

Leviticus 25:35-43

35 si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum 36 ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te 37 pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges 38 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus 39 si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum 40 sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te 41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum 42 mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum 43 ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum

Numbers 5:2

2 praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo

Numbers 12:10-15

10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra 11 ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus 12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra 13 clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam 14 cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur 15 exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria

Numbers 30:9

9 vidua et repudiata quicquid voverint reddent

Deuteronomy 1:17

17 nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam

Deuteronomy 5:14-15

14 septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu 15 memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati

Deuteronomy 5:15-15

15 memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati

Deuteronomy 6:25

25 eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis

Deuteronomy 7:8

8 sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum quod iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Aegypti

Deuteronomy 10:17-18

17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera 18 facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum

Deuteronomy 14:29

29 venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris

Deuteronomy 15:8

8 sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexeris 9 cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum

Deuteronomy 15:9

9 cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum 10 sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris

Deuteronomy 15:10

10 sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris

Deuteronomy 15:12-18

12 cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum liberum 13 et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire patieris 14 sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi 15 memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam tibi

Deuteronomy 15:15

15 memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam tibi 16 sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat 17 adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque similiter facies 18 non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis

Deuteronomy 16:12

12 et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies quae praecepta sunt

Deuteronomy 16:19

19 nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum

Deuteronomy 19:19

19 reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui

Deuteronomy 20:7

7 quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eam

Deuteronomy 20:19

19 quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum

Deuteronomy 21:15

15 si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus

Deuteronomy 22:13

13 si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit

Deuteronomy 22:19

19 condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae

Deuteronomy 22:29

29 dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae

Deuteronomy 24:3

3 et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit

Deuteronomy 24:6

6 non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi

Deuteronomy 24:13

13 sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo

Deuteronomy 24:15

15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum

Deuteronomy 24:17

17 non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum 18 memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem 19 quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum 20 si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduae 21 si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae 22 memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem

Deuteronomy 26:13

13 loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii

Deuteronomy 27:19

19 maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen

Joshua 22:17-18

17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt 18 et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israhel eius ira desaeviet

Ruth 2:16

16 et de vestris quoque manipulis proicite de industria et remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem nemo corripiat

1 Samuel 12:3-4

3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis 4 et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam

2 Kings 7:3

3 quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur

2 Kings 14:5-6

5 cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum 6 filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur

2 Chronicles 25:4

4 sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur

2 Chronicles 26:20-21

20 cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini 21 fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus fuerat de domo Domini porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae

Job 22:6

6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus

Job 22:8-9

8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam 9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti

Job 24:3

3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae

Job 24:7-8

7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore 8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides 9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt 10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas 11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt

Job 29:11-13

11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi

Job 29:11-17

11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi 12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor

Job 29:12-17

12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor 13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum

Job 29:13-17

13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum 14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo 15 oculus fui caeco et pes claudo 16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam 17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam

Job 31:13-15

13 si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me 14 quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi 15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus 16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci

Job 31:16-22

16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci 17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea

Job 31:17-22

17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea 18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum

Job 31:18-22

18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum 19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem

Job 31:19-22

19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem 20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est

Job 31:20-22

20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est 21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem 22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur

Job 31:38

38 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent

Job 34:28

28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum

Job 35:9

9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum

Job 42:12

12 Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae

Psalms 24:4

4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose

Psalms 25:1

1 David ad te Domine animam meam levabo

Psalms 41:1-3

1 pro victoria canticum David beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus 2 Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum 3 Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua

Psalms 82:1-5

1 canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat 2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper 3 iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite 4 salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate 5 non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae

Psalms 86:4

4 laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo

Psalms 94:3-6

3 usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt 4 fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem 5 populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent 6 viduam et advenam interficient et pupillos occident

Psalms 94:20-21

20 numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto 21 copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt

Psalms 106:30-31

30 et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga 31 stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio

Psalms 112:9

9 phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria

Proverbs 3:27-28

27 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac 28 ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare

Proverbs 5:18

18 sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae

Proverbs 11:24-25

24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt 25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur

Proverbs 14:21

21 qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit

Proverbs 14:31

31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis

Proverbs 19:17

17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei

Proverbs 22:16

16 qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit

Proverbs 22:22-23

22 non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta 23 quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius

Proverbs 23:10-11

10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas 11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum

Proverbs 31:5

5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis

Ecclesiastes 5:8

8 si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii

Ecclesiastes 9:9

9 perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole

Isaiah 1:23

23 principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos

Isaiah 3:15

15 quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum

Isaiah 5:7

7 vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor

Isaiah 32:8

8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit

Isaiah 33:15

15 qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum

Isaiah 50:1

1 haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram

Isaiah 51:1

1 audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis

Isaiah 58:7-11

7 frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris 8 tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te

Isaiah 58:8-11

8 tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te 9 tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest 10 cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies 11 et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae

Jeremiah 3:1

1 vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus

Jeremiah 3:8

8 quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa

Jeremiah 5:28

28 incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt

Jeremiah 22:3

3 haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto

Jeremiah 22:13

13 vae qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non reddet ei

Jeremiah 31:29-30

29 in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstipuerunt 30 sed unusquisque in iniquitate sua morietur omnis homo qui comederit uvam acerbam obstupescent dentes eius

Ezekiel 18:7

7 et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento

Ezekiel 18:12

12 egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem

Ezekiel 18:16

16 et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento

Ezekiel 18:20

20 anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum

Ezekiel 22:7

7 patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te

Ezekiel 22:29

29 populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio

Ezekiel 27:13

13 Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et vasa aerea adduxerunt populo tuo

Ezekiel 33:15

15 pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et non morietur

Ezekiel 44:22

22 et viduam et repudiatam non accipient uxores sed virgines de semine domus Israhel sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote accipient

Daniel 4:27

27 quam ob rem rex consilium meum placeat tibi et peccata tua elemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum forsitan ignoscat delictis tuis

Amos 2:7

7 qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum 8 et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui

Amos 4:1

1 audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus

Amos 5:7-12

7 qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis 8 facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius 9 qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert 10 odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt 11 idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum 12 quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes

Amos 8:4

4 audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae

Micah 2:1-2

1 vae qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est manus eorum 2 et concupierunt agros et violenter tulerunt et domos rapuerunt et calumniabantur virum et domum eius virum et hereditatem eius

Micah 7:3

3 malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam

Zechariah 7:10

10 et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo

Malachi 2:16

16 cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere

Malachi 3:5

5 et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum

Matthew 1:19

19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam

Matthew 5:31-32

31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii 32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat

Matthew 5:32

32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat

Matthew 8:4

4 et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis

Matthew 19:4-6

4 qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos 5 et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet 7 dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere 8 ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit 9 dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur

Matthew 20:8

8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos

Mark 1:44

44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis

Mark 10:4-12

4 qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere 5 quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud 6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus

Mark 10:6-9

6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus 7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam

Mark 10:7-9

7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam 8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro

Mark 10:8-9

8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro 9 quod ergo Deus iunxit homo non separet

Mark 10:9-9

9 quod ergo Deus iunxit homo non separet 10 et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum 11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam

Mark 10:11

11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam 12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur

Mark 10:19

19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem

Luke 3:14

14 interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris

Luke 5:14

14 et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis

Luke 6:35

35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos

Luke 6:38

38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis

Luke 10:7

7 in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum

Luke 12:15

15 dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet

Luke 14:13-14

13 sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos 14 et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum

Luke 16:18

18 omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur

Luke 17:14

14 quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt

Luke 17:32

32 memores estote uxoris Loth

1 Corinthians 7:10-15

10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere 11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat

1 Corinthians 7:11-15

11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat 12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam

1 Corinthians 7:12-15

12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam 13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum 14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt 15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus

1 Corinthians 7:15-15

15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus

1 Corinthians 7:29

29 hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint

1 Corinthians 10:6

6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt

1 Corinthians 10:11

11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt

2 Corinthians 8:8-9

8 non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans 9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis

2 Corinthians 9:6-8

6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet 7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus 8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum

2 Corinthians 9:13-14

13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes 14 et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis

Ephesians 4:26

26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram

Ephesians 5:1-2

1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi 2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis

Ephesians 5:28-29

28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit 29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam

1 Timothy 1:10

10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur

2 Timothy 1:16-18

16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit 17 sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit 18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti

Titus 2:4-5

4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant 5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei

James 1:27

27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo

James 2:6

6 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia

James 2:13-23

13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio 14 quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum 15 si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano 16 dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit 17 sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam 18 sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam 19 tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt 20 vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est 21 Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare 22 vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est 23 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est

James 5:4

4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit

1 John 3:17-19

17 qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo 18 filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate 19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra

1 John 4:10-11

10 in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris 11 carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere

Revelation 18:13

13 et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et turis et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et ovium et equorum et raedarum et mancipiorum et animarum hominum

Revelation 18:22

22 et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius et vox molae non audietur in te amplius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.