Deuteronomy 23:21 Cross References - Vulgate

21 cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum

Genesis 28:20

20 vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum

Genesis 35:1-3

1 interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum 2 Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra 3 surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei

Leviticus 27:2-34

2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium 3 si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii 4 si mulier triginta 5 a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem 6 ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres 7 sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem 8 si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit 9 animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit 10 et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino 11 animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem 12 qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium 13 quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem 14 homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur 15 sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum 16 quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti 17 si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur 18 sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio 19 quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum 20 sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit 21 quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum 22 si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino 23 supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino 24 in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae 25 omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet 26 primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt 27 quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum 28 omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino 29 et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur 30 omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur 31 si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum 32 omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino 33 non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur 34 haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios Israhel in monte Sinai

Numbers 30:1-16

1 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus 2 si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit 3 mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit 4 quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit 5 sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater 6 si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento 7 quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat 8 sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus 9 vidua et repudiata quicquid voverint reddent 10 uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento 11 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat 12 sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit 13 si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat 14 quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit 15 sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius 16 istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo

Deuteronomy 23:18

18 non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum

Psalms 56:12

12 quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium

Psalms 66:13-14

13 quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer 14 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper

Psalms 76:11

11 victori per Idithun psalmus Asaph voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me

Psalms 116:18

18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius

Ecclesiastes 5:4-5

4 si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde 5 multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere

Jonah 1:16

16 et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota

Jonah 2:9

9 ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute Domino

Nahum 1:15

15 ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit

Matthew 5:33

33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.