Deuteronomy 23:1 Cross References - Vulgate

1 non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini

Leviticus 21:17-21

17 loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo 18 nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso 19 si fracto pede si manu 20 si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus 21 omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo

Leviticus 22:22-24

22 si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini 23 bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest 24 omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis

Deuteronomy 23:2-3

2 non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem 3 Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum

Deuteronomy 23:8

8 qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini

Nehemiah 13:1-3

1 in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum 2 eo quod non occurrerint filiis Israhel cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem 3 factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab Israhel

Isaiah 56:3-4

3 et non dicat filius advenae qui adheret Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum 4 quia haec dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae volui et tenuerint foedus meum

Lamentations 1:10

10 IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam

Galatians 3:28

28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.