Deuteronomy 21:14 Cross References - Vulgate

14 sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam

Genesis 34:2

2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem

Exodus 21:7-11

7 si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt 8 si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam 9 sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi 10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit 11 si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia

Deuteronomy 22:19

19 condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae

Deuteronomy 22:24

24 educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui

Deuteronomy 22:29

29 dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae

Judges 19:24

24 habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.