Deuteronomy 16:6 Cross References - Vulgate

6 sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Aegypto

Exodus 12:6-9

6 et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam 7 et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum 8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus 9 non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis

Numbers 9:3

3 quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius

Numbers 9:11

11 mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud

Deuteronomy 12:5

5 sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis

Matthew 26:20

20 vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis

Hebrews 1:2-3

2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula 3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis

Hebrews 9:26

26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit

1 Peter 1:19-20

19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi 20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.