Deuteronomy 16:17 Cross References - Vulgate

17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei

Leviticus 27:8

8 si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit

Deuteronomy 16:10

10 et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui

Ezra 2:63

63 et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus

Mark 12:41-44

41 et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa 42 cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans 43 et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium 44 omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum

2 Corinthians 8:12

12 si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet

2 Corinthians 9:6-7

6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet 7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.