Deuteronomy 14:3 Cross References - Vulgate

3 ne comedatis quae inmunda sunt

Leviticus 11:43

43 nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis

Leviticus 20:25

25 separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta

Isaiah 65:4

4 qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum

Ezekiel 4:14

14 et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda

Acts 10:12-14

12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli 13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca 14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum

Romans 14:14

14 scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est

1 Corinthians 10:28

28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam

Titus 1:15

15 omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.