Daniel 3:3 Cross References - Vulgate

3 tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor

Psalms 82:1-8

1 canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat 2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper 3 iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite 4 salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate 5 non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae 6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos 7 ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis 8 surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes

Acts 19:34-35

34 quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum 35 et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis

Romans 1:21-28

21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum 22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt 23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium 24 propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis 25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen 26 propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam 27 similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes 28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt

Romans 3:11

11 non est intellegens non est requirens Deum

1 Corinthians 1:24-26

24 ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 25 quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus 26 videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles

Revelation 13:13-16

13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum 14 et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit 15 et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur 16 et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis

Revelation 17:13

13 hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt

Revelation 17:17

17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.