Daniel 3:19 Cross References - Vulgate

19 tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat

Genesis 4:5-6

5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius 6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua

Genesis 31:2

2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius

Exodus 15:9-10

9 dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea 10 flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus

Leviticus 26:18

18 sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra

Leviticus 26:21

21 si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra

Leviticus 26:24

24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra

Leviticus 26:28

28 et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra

1 Kings 18:33-35

33 et conposuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna 34 et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc facite qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite feceruntque et tertio 35 et currebant aquae circa altare et fossa aquaeductus repleta est

1 Kings 20:10-11

10 reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec faciant mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me 11 et respondens rex Israhel ait dicite ei ne glorietur accinctus aeque ut discinctus

2 Kings 19:27-28

27 habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego praescivi et furorem tuum contra me 28 insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti

Esther 7:7

7 rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum

Psalms 76:10

10 auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae

Proverbs 16:14

14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam

Proverbs 21:24

24 superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam

Proverbs 27:3-4

3 grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior 4 ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit

Isaiah 51:23

23 et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus

Daniel 3:13

13 tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis

Daniel 5:6

6 tunc regis facies commutata est et cogitationes eius conturbabant eum et conpages renum eius solvebantur et genua eius ad se invicem conlidebantur

Daniel 6:24

24 iubente autem rege adducti sunt viri illi qui accusaverant Danihelem et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum et non pervenerunt usque ad pavimentum laci donec arriperent eos leones et omnia ossa eorum comminuerunt

Matthew 27:63-66

63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam 64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore 65 ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis 66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus

Luke 12:4-5

4 dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant 5 ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete

Acts 5:33

33 haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos

Acts 7:54

54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.