Acts 8:5 Cross References - Vulgate

5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum

Matthew 10:5-6

5 hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis 6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel

John 4:25-26

25 dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia 26 dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum

Acts 1:8

8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae

Acts 5:42

42 omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum

Acts 6:5

5 et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum

Acts 8:1

1 facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos

Acts 8:14-15

14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem 15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum

Acts 8:35-36

35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum 36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari

Acts 8:40

40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream

Acts 9:20

20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei

Acts 17:2-3

2 secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis 3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis

Acts 21:8

8 alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum

1 Corinthians 1:23

23 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam

1 Corinthians 2:2

2 non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum

1 Corinthians 3:11

11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.