Acts 7:20 Cross References - Vulgate

20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui

Exodus 2:2-10

2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus 3 cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis 4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei 5 ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam 6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est 7 cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum 8 respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius 9 ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis 10 quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum

1 Samuel 16:12

12 misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim

Hebrews 11:23

23 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.