Acts 4:7 Cross References - Vulgate

7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos

Exodus 2:14

14 qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud

1 Kings 21:12-14

12 praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi 13 et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt 14 miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et mortuus est

Matthew 21:23

23 et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem

Mark 11:28

28 et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias

John 2:18

18 responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis

John 8:3

3 adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio

John 8:9

9 audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans

Acts 4:10

10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus

Acts 5:27-28

27 et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum 28 dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius

Acts 5:40

40 et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.