Acts 4:24 Cross References - Vulgate

24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

Exodus 20:11

11 sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum

2 Kings 19:15

15 et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et terram

2 Kings 19:19

19 nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus

Nehemiah 9:6

6 tu ipse Domine solus tu fecisti caelum caelum caelorum et omnem exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria et omnia quae in eis sunt et tu vivificas omnia haec et exercitus caeli te adorat

Psalms 55:16-18

16 ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me 17 vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam 18 redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me

Psalms 62:5-8

5 ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo 6 in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo 7 sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper 8 verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul

Psalms 69:29-30

29 laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione 30 et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas

Psalms 109:29-31

29 induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua 30 confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum 31 quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius

Psalms 146:5-6

5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo 6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt

Isaiah 51:12

12 ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine mortali et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet

Jeremiah 10:10-12

10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius 11 sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt 12 qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos

Jeremiah 20:13

13 cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam pauperis de manu malorum

Jeremiah 32:17

17 heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum

Luke 6:11-12

11 ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu 12 factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei

Acts 16:25

25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant

2 Corinthians 1:8-11

8 non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere 9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos 10 qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripiet 11 adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis

1 Thessalonians 5:16-18

16 semper gaudete 17 sine intermissione orate 18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis

2 Timothy 4:17-18

17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis 18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.