Acts 20:24 Cross References - Vulgate

24 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei

Luke 2:10-11

10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo 11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David

John 15:27

27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis

John 17:4

4 ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam

Acts 1:17

17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius

Acts 9:15

15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel

Acts 11:23

23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino

Acts 14:3

3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum

Acts 20:21

21 testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum

Acts 20:32

32 et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus

Acts 21:13

13 tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu

Acts 22:21

21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te

Acts 26:17-18

17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te 18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me

Romans 3:24-26

24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum 26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu

Romans 4:4

4 ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum

Romans 5:20-21

20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia 21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

Romans 8:35-39

35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius 36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis 37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos 38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines 39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

Romans 11:6

6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia

1 Corinthians 9:17-18

17 si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est 18 quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio

1 Corinthians 9:24-27

24 nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis 25 omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam 26 ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans 27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

1 Corinthians 15:58

58 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino

2 Corinthians 4:1

1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus

2 Corinthians 4:8-9

8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur 9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus

2 Corinthians 4:16-18

16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem 17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis 18 non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt

2 Corinthians 5:8

8 audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum

2 Corinthians 6:4-10

4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis 5 in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis 6 in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta 7 in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris 8 per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti 9 quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati 10 quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes

2 Corinthians 7:4

4 multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra

2 Corinthians 12:10

10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum

Galatians 1:1

1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis

Ephesians 1:6

6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto

Ephesians 2:4-10

4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos 5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati 6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu 7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu 8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 9 non ex operibus ut ne quis glorietur 10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus

Ephesians 3:13

13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra

Philippians 1:20-23

20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem 21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum 22 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro 23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius

Philippians 2:17

17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis

Philippians 3:13-15

13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me 14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu 15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit

Colossians 1:24

24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia

1 Thessalonians 2:2

2 sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine

1 Thessalonians 3:3

3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus

2 Timothy 1:12

12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem

2 Timothy 3:11

11 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus

2 Timothy 4:6-8

6 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat 7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi 8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius

2 Timothy 4:17

17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis

Titus 1:3

3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei

Titus 2:11

11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus

Titus 3:4-7

4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei 5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti 6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum 7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae

Hebrews 2:3-4

3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est 4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem

Hebrews 10:34

34 nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam

Hebrews 12:1-3

1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen 2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit 3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes

1 Peter 5:12

12 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state

1 John 3:16

16 in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere

Revelation 12:11

11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.