Acts 10:34 Cross References - Vulgate

34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus

Deuteronomy 10:17

17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera

Deuteronomy 16:19

19 nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum

2 Chronicles 19:7

7 sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum

Job 34:19

19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi

Psalms 82:1-2

1 canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat 2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper

Matthew 5:2

2 et aperiens os suum docebat eos dicens

Matthew 22:16

16 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum

Luke 20:21

21 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces

Acts 8:35

35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum

Romans 2:11

11 non est enim personarum acceptio apud Deum

Galatians 2:6

6 ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt

Ephesians 6:9

9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum

Ephesians 6:19-20

19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii 20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui

Colossians 3:11

11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus

Colossians 3:25

25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio

James 2:4

4 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum

James 2:9

9 si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores

1 Peter 1:17

17 et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.