3 John 1:8 Cross References - Vulgate

8 nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis

Matthew 10:14

14 et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris

Matthew 10:40

40 qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit

Luke 11:7

7 et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi

1 Corinthians 3:5-9

5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit 6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit 7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus 8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem 9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis

1 Corinthians 16:10-11

10 si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego 11 ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus

2 Corinthians 6:1

1 adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis

2 Corinthians 7:2-3

2 capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimus 3 non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum

2 Corinthians 8:23

23 sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi

Philippians 4:3

3 etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae

Colossians 4:11

11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio

1 Thessalonians 3:2

2 et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra

Philemon 1:2

2 et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est

Philemon 1:24

24 Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei

3 John 1:10

10 propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.