2 Timothy 2:26 Cross References - Vulgate

26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

Job 1:12

12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini

Job 2:6

6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva

Psalms 124:7

7 anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus

Isaiah 8:15

15 et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur

Isaiah 28:13

13 et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur

Isaiah 42:6-7

6 ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium 7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris

Isaiah 49:25-26

25 quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui iudicaverunt te ego iudicabo et filios tuos ego salvabo 26 et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob

Isaiah 53:12

12 ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit

Matthew 12:28-29

28 si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei 29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat

Luke 11:21

21 cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet

Luke 15:17

17 in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo

Luke 22:31-32

31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum 32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos

John 13:2

2 et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis

John 13:27

27 et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius

Acts 5:3

3 dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri

Acts 26:18

18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me

1 Corinthians 15:34

34 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor

2 Corinthians 2:11

11 ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius

Ephesians 5:14

14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus

Colossians 1:13

13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae

2 Thessalonians 2:9-12

9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent 11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio 12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

1 Timothy 1:20

20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare

1 Timothy 3:7

7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli

1 Timothy 6:9-10

9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem 10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis

2 Peter 2:18-20

18 superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur 19 libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est 20 si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus

Revelation 12:9

9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt

Revelation 20:2-3

2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille 3 et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.