2 Samuel 22:29 Cross References - Vulgate

29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas

2 Samuel 21:17

17 praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel

Job 29:3

3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris

Psalms 4:6

6 leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo

Psalms 18:28

28 quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas

Psalms 27:1

1 David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo

Psalms 84:11

11 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

Psalms 97:11

11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia

Psalms 112:4

4 zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus

Isaiah 50:10

10 quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum

Isaiah 60:19-20

19 non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam 20 non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui

Micah 7:9

9 iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius

Malachi 4:2

2 et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento

John 8:12

12 iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae

John 12:46

46 ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat

Revelation 21:23

23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.