2 Samuel 21:2 Cross References - Vulgate

2 vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii quippe Israhel iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israhel et Iuda

Genesis 15:16

16 generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus

Deuteronomy 7:16

16 devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui

Joshua 9:3-21

3 at hii qui habitabant in Gabaon audientes cuncta quae fecerat Iosue Hiericho et Ahi 4 et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria saccos veteres asinis inponentes et utres vinarios scissos atque consutos 5 calciamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant induti veteribus vestimentis panes quoque quos portabant ob viaticum duri erant et in frusta comminuti 6 perrexeruntque ad Iosue qui tunc morabatur in castris Galgalae et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israhel ad eos atque dixerunt 7 ne forsitan in terra quae nobis sorte debetur habitetis et non possimus foedus inire vobiscum 8 at illi ad Iosue servi inquiunt tui sumus quibus Iosue quinam ait estis et unde venistis 9 responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiae eius cuncta quae fecit in Aegypto 10 et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth 11 dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus foedus inite nobiscum 12 en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti 13 utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quae habemus in pedibus ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta 14 susceperunt igitur de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt 15 fecitque Iosue cum eis pacem et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis iuraverunt eis 16 post dies autem tres initi foederis audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent 17 moveruntque castra filii Israhel et venerunt in civitates eorum die tertio quarum haec vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim 18 et non percusserunt eos eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israhel murmuravit itaque omne vulgus contra principes 19 qui responderunt eis iuravimus illis in nomine Domini Dei Israhel et idcirco non possumus eos contingere 20 sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimus 21 sed sic vivant ut in usus universae multitudinis ligna caedant aquasque conportent quibus haec loquentibus

1 Samuel 14:44

44 et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte morieris Ionathan

1 Samuel 15:8-9

8 et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii 9 et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt

2 Kings 10:16

16 dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino et inpositum currui suo

2 Kings 10:31

31 porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israhel in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israhel

Luke 9:54-55

54 cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos 55 et conversus increpavit illos

John 16:2

2 absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo

Romans 10:2

2 testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam

Galatians 4:17

17 aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.