2 Samuel 1:21 Cross References - Vulgate

21 montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo

Judges 5:23

23 maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum eius

1 Samuel 10:1

1 tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem

1 Samuel 31:1

1 Philisthim autem pugnabant adversum Israhel et fugerunt viri Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe

1 Chronicles 10:1

1 Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe

1 Chronicles 10:8

8 die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe

Job 3:3-10

3 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo 4 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine 5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine 6 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus 7 sit nox illa solitaria nec laude digna 8 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan 9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae 10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis

Isaiah 5:6

6 et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem

Isaiah 21:5

5 pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum

Jeremiah 20:14-16

14 maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta 15 maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum 16 sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano

Ezekiel 31:15

15 haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt

Joel 1:9

9 periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini

Joel 2:14

14 quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.