2 Samuel 19:21 Cross References - Vulgate

21 respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini

Exodus 22:28

28 diis non detrahes et principi populi tui non maledices

1 Samuel 24:6

6 dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est

1 Samuel 26:9

9 et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit

2 Samuel 16:5

5 venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat

2 Samuel 16:7-8

7 ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial 8 reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es

2 Samuel 16:13

13 ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens

1 Kings 21:10-11

10 et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur 11 fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.