2 Samuel 15:32 Cross References - Vulgate

32 cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite

Joshua 16:2

2 et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth

2 Samuel 1:2

2 in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit

2 Samuel 13:19

19 quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans

2 Samuel 15:30

30 porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans

2 Samuel 16:16-19

16 cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex 17 ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo 18 responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum eo manebo 19 sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi

1 Kings 8:44-45

44 si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocumque miseris eos orabunt te contra viam civitatis quam elegisti et contra domum quam aedificavi nomini tuo 45 et exaudies in caelo orationem eorum et preces eorum et facies iudicium eorum

1 Kings 11:7

7 tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon

Job 1:20-21

20 tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit 21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum

Psalms 3:3-5

3 tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum 4 voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper 5 ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me

Psalms 3:7

7 quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti

Psalms 4:1-3

1 victori in psalmis canticum David invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam 2 filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper 3 et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum

Psalms 50:15

15 et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me

Psalms 91:15

15 invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo

Luke 19:29

29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.