2 Kings 18:1 Cross References - Vulgate

1 anno tertio Osee filii Hela regis Israhel regnavit Ezechias filius Ahaz regis Iuda

2 Kings 15:30

30 coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae

2 Kings 16:2

2 viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater eius

2 Kings 16:20-17:1

20 dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo

2 Kings 18:9

9 anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam

1 Chronicles 3:13

13 procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses

2 Chronicles 28:27-29:1

27 dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israhel regnavitque Ezechias filius eius pro eo

Matthew 1:9-10

9 Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam 10 Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.