2 Corinthians 12:11 Cross References - Vulgate

11 factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum

Luke 17:10

10 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus

1 Corinthians 3:4-7

4 cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus 5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit 6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit 7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus

1 Corinthians 3:22

22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt

1 Corinthians 15:8-10

8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi 9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei 10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum

2 Corinthians 1:6

6 sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur

2 Corinthians 11:1

1 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me

2 Corinthians 11:5

5 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis

2 Corinthians 11:16-17

16 iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier 17 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae

2 Corinthians 12:6

6 nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me

2 Corinthians 12:12

12 signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus

Galatians 2:6-14

6 ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt 7 sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis 8 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes 9 et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem 10 tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere 11 cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat 12 prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant 13 et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione 14 sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare

Ephesians 3:8

8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.