2 Corinthians 12:10 Cross References - Vulgate

10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum

Luke 6:22

22 beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis

John 15:21

21 sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me

Acts 5:41

41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati

Romans 5:3

3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur

Romans 8:35-39

35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius 36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis 37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos 38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines 39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

1 Corinthians 4:10

10 nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles

2 Corinthians 1:4

4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo

2 Corinthians 4:5

5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum

2 Corinthians 4:8-11

8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur 9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus 10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur 11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali

2 Corinthians 4:17

17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis

2 Corinthians 5:15

15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit

2 Corinthians 6:4

4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis

2 Corinthians 7:4

4 multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra

2 Corinthians 10:18

18 non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat

2 Corinthians 11:23-30

23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter 24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi 25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui 26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus 27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate 28 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum 29 quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror 30 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor

2 Corinthians 12:9

9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi

2 Corinthians 13:4

4 nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis

2 Corinthians 13:9

9 gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem

Ephesians 6:10

10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius

Philippians 1:29

29 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini

Philippians 2:17-18

17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis 18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi

Colossians 1:24

24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia

2 Thessalonians 1:4

4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis

James 1:2

2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis

1 Peter 1:6-7

6 in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus 7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi

1 Peter 4:13-14

13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes 14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit

Revelation 2:3

3 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.