2 Chronicles 10:19 Cross References - Vulgate

19 recessitque Israhel a domo David usque ad diem hanc

Joshua 4:9

9 alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et sunt ibi usque in praesentem diem

1 Kings 12:19-20

19 recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diem 20 factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solam

2 Kings 17:21-23

21 ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum 22 et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eis 23 usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc

2 Chronicles 5:9

9 vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem

2 Chronicles 10:16

16 populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua

2 Chronicles 13:5-7

5 num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum David super Israhel in sempiternum ipsi et filiis eius pactum salis 6 et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum 7 congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis

Ezra 9:7

7 a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac

Psalms 89:30

30 si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.