1 Timothy 6:6 Cross References - Vulgate

6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia

Exodus 2:21

21 iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius

Psalms 37:16

16 teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae

Psalms 84:11

11 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

Proverbs 3:13-18

13 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia 14 melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius 15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari 16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria 17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae 18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus

Proverbs 8:18-21

18 mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia 19 melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo 20 in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii 21 ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam

Proverbs 15:16

16 melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles

Proverbs 16:8

8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate

Matthew 6:32-33

32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis 33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

Luke 3:14

14 interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris

Luke 12:31-32

31 verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis 32 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum

Romans 5:3-5

3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur 4 patientia autem probationem probatio vero spem 5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis

Romans 8:28

28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti

2 Corinthians 4:17-5:1

17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis

Philippians 1:21

21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum

Philippians 4:11-13

11 non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse 12 scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati 13 omnia possum in eo qui me confortat

1 Timothy 4:8

8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae

1 Timothy 6:8

8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus

Hebrews 13:5

5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.