1 Timothy 4:10 Cross References - Vulgate

10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium

Psalms 36:6

6 iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine

Psalms 37:40

40 et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo

Psalms 52:8

8 ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum

Psalms 84:12

12 nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te

Psalms 107:2

2 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

Psalms 107:6-43

6 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat 7 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos 8 et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem 9 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 10 quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis 11 habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro 12 quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt 13 et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret 14 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos 15 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit 16 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 17 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 18 stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos 19 omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis 20 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos 21 misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu 22 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 23 et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude 24 qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis 25 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 26 dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius 27 ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur 28 obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est 29 clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos 30 statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius 31 laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt 32 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 33 et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum 34 ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim 35 terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius 36 ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum 37 et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum 38 et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina 39 et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet 40 inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris 41 et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia 42 et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias 43 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

Psalms 118:8

8 melius est sperare in Domino quam sperare in homine

Isaiah 12:2

2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem

Isaiah 45:21-22

21 adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me 22 convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius

Isaiah 50:10

10 quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum

Jeremiah 17:7

7 benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius

Daniel 3:28

28 { et erumpens Nabuchodonosor ait benedictus Deus eorum Sedrac videlicet Misac et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos quia crediderunt in eo et verbum regis inmutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo}

Nahum 1:7

7 bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se

Matthew 27:43

43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum

John 1:29

29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi

John 3:15-17

15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam 16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam 17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum

John 4:42

42 et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi

John 5:24

24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam

Romans 15:12-13

12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti

1 Corinthians 4:9-13

9 puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus 10 nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles 11 usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus 12 et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus 13 blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc

2 Corinthians 4:8-10

8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur 9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus 10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur

2 Corinthians 6:3-10

3 nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium 4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis 5 in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis 6 in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta 7 in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris 8 per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti 9 quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati 10 quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes

2 Corinthians 11:23-27

23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter 24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi 25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui 26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus 27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate

1 Timothy 2:4

4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire

1 Timothy 2:6

6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis

1 Timothy 3:15

15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis

1 Timothy 6:17

17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum

2 Timothy 2:9-10

9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum 10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti

2 Timothy 3:10-12

10 tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam 11 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus 12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur

Hebrews 11:26

26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem

Hebrews 13:13

13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes

1 Peter 1:21

21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo

1 Peter 4:14-15

14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit 15 nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor

1 John 2:2

2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi

1 John 4:14

14 et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi

1 John 5:10-13

10 qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo 11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est 12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet 13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.