1 Timothy 2:10 Cross References - Vulgate

10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona

Proverbs 31:31

31 thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius

Acts 9:36

36 in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat

Acts 9:39

39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas

Ephesians 2:10

10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus

1 Timothy 5:6-10

6 nam quae in deliciis est vivens mortua est 7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint 8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior 9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor 10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est

Titus 2:14

14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

Titus 3:8

8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus

1 Peter 2:12

12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis

1 Peter 3:3-5

3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus 4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples 5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris

2 Peter 1:6-8

6 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem 7 in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem 8 haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione

2 Peter 3:11

11 cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus

Revelation 2:19

19 novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.