1 Timothy 1:18 Cross References - Vulgate

18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam

2 Corinthians 10:3-4

3 in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus 4 nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes

Ephesians 6:12-18

12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus 13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare 14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae 15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis 16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere 17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

Philippians 2:22

22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium

1 Timothy 1:2

2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro

1 Timothy 1:11-12

11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi 12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio

1 Timothy 4:4

4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur

1 Timothy 4:14

14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii

1 Timothy 6:12-14

12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus 13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem 14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi

1 Timothy 6:20

20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae

2 Timothy 1:2

2 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro

2 Timothy 2:1-5

1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu 2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere 3 labora sicut bonus miles Christi Iesu 4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit 5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit

2 Timothy 4:1-3

1 testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius 2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina 3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus

2 Timothy 4:7

7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi

Titus 1:4

4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro

Philemon 1:10

10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.