1 Samuel 2:8 Cross References - Vulgate

8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem

Genesis 41:14

14 protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei

Genesis 41:40

40 tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam

1 Samuel 15:17

17 et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem super Israhel

2 Samuel 7:8

8 et nunc haec dices servo meo David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israhel

Job 2:8

8 qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio

Job 36:6-7

6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit 7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur

Job 38:4-6

4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam 5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam 6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius

Job 42:10-12

10 Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia 11 venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam 12 Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae

Psalms 24:2

2 quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum

Psalms 102:25

25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui

Psalms 104:5

5 qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem

Psalms 113:7-8

7 suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem 8 ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui

Ecclesiastes 4:14

14 quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur

Daniel 2:48

48 tunc rex Danihelum in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis

Daniel 4:17

17 in sententia vigilum decretum est et sermo sanctorum et petitio donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud et humillimum hominem constituet super eo

Daniel 6:3

3 igitur Danihel superabat omnes principes et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in eo

Luke 1:51-52

51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui 52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles

Hebrews 1:3

3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis

James 2:5

5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se

Revelation 1:6

6 et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen

Revelation 3:21

21 qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius

Revelation 5:10

10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram

Revelation 22:5

5 et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.