1 Samuel 18:5 Cross References - Vulgate

5 egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul

Genesis 39:2-3

2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui 3 qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius

Genesis 39:23

23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat

1 Samuel 13:2

2 et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua

1 Samuel 14:52

52 erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium sociabat eum sibi

1 Samuel 18:14-15

14 in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo 15 vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eum

1 Samuel 18:30

30 et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis

Psalms 1:3

3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

Matthew 10:16

16 ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae

Acts 7:10

10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam

Ephesians 5:17

17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini

Colossians 4:5

5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.