1 Peter 4:14 Cross References - Vulgate

14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit

Numbers 11:25-26

25 descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt 26 remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum

1 Kings 10:8

8 beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam

2 Kings 2:15

15 videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliae super Heliseum et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram

Psalms 32:1-2

1 David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum 2 beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus

Psalms 49:9

9 et vivet ultra in sempiternum

Psalms 89:51

51 quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui

Psalms 146:5

5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo

Isaiah 11:2

2 et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis

Isaiah 51:7

7 audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis

Matthew 5:11

11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me

Matthew 5:16

16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est

Luke 6:22

22 beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis

John 7:47-52

47 responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis 48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis 49 sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt 50 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis 51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat 52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit

John 8:48

48 responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes

John 9:28

28 maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus

John 9:34

34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras

John 15:21

21 sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me

Acts 13:45

45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes

Acts 18:6

6 contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam

2 Corinthians 12:10

10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum

Galatians 1:24

24 et in me clarificabant Deum

2 Thessalonians 1:10-12

10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo 11 in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute 12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi

Hebrews 11:26

26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem

James 1:12

12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se

James 5:11

11 ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator

1 Peter 2:12

12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis

1 Peter 2:19-20

19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste 20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum

1 Peter 3:14

14 sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini

1 Peter 3:16

16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem

1 Peter 4:4-5

4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes 5 qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos

2 Peter 2:2

2 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.