1 Peter 4:11 Cross References - Vulgate

11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen

1 Chronicles 29:11-16

11 tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes 12 tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium 13 nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum 14 quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi 15 peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora 16 Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia

Psalms 145:13

13 lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius

Isaiah 8:20

20 ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux

Jeremiah 23:22

22 si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba mea populo meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis cogitationibus suis

Daniel 4:3

3 signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem

Daniel 4:34

34 igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi et sensus meus redditus est mihi et Altissimo benedixi et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi quia potestas eius potestas sempiterna et regnum eius in generationem et generationem

Daniel 7:14

14 et dedit ei potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus ac linguae ipsi servient potestas eius potestas aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur

Matthew 6:13

13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo

Acts 7:38

38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis

Romans 3:2

2 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei

Romans 11:36

36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen

Romans 12:6-8

6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei 7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina 8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate

Romans 16:27

27 solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen

1 Corinthians 3:10

10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet

1 Corinthians 6:20

20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

1 Corinthians 10:31

31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite

1 Corinthians 12:4

4 divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus

2 Corinthians 9:13

13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes

Ephesians 3:20-21

20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis 21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen

Ephesians 4:29

29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus

Ephesians 5:20

20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri

Ephesians 6:10

10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius

Philippians 1:11

11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei

Philippians 2:11

11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris

Colossians 4:6

6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere

1 Timothy 1:17

17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen

1 Timothy 6:16

16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen

Hebrews 5:12

12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo

James 1:19

19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram

James 1:26

26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio

James 3:1-6

1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis 2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus 3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus 4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit 5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit 6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna

1 Peter 2:5

5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum

1 Peter 4:10

10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei

1 Peter 5:11

11 ipsi imperium in saecula saeculorum amen

Jude 1:25

25 soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen

Revelation 1:5-6

5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo 6 et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen

Revelation 5:12-14

12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem 13 et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum 14 et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt et adoraverunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.