1 Kings 8:56 Cross References - Vulgate

56 benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israhel iuxta omnia quae locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Mosen servum suum

Deuteronomy 3:20

20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis

Deuteronomy 12:10

10 transibitis Iordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis

Deuteronomy 12:12

12 ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos

Joshua 21:44-45

44 dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt 45 ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia

Joshua 23:14-15

14 en ego hodie ingrediar viam universae terrae et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quae se Dominus praestaturum nobis esse pollicitus est unum non praeterierit in cassum 15 sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis

1 Samuel 3:19

19 crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram

2 Kings 10:10

10 videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliae

2 Chronicles 14:6

6 aedificavit quoque urbes munitas in Iuda quia quietus erat et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino largiente

Luke 1:54-55

54 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae 55 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula

Luke 1:72-73

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti 73 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum

Luke 21:33

33 caelum et terra transibunt verba autem mea non transient

Hebrews 4:3-9

3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis 4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis 5 et in isto rursum si introibunt in requiem meam 6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem 7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra 8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die 9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.