1 Kings 7:48 Cross References - Vulgate

48 fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream

Exodus 25:23-30

23 facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem 24 et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum 25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam 26 quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes 27 subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari 28 ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam 29 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo 30 et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper

Exodus 30:1-5

1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim 2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent 3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum 4 et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur 5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis

Exodus 37:10-16

10 fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem 11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum 12 ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream 13 fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae 14 contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari 15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro 16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba

Exodus 37:25-29

25 fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua 26 vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus 27 fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari 28 ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis 29 conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii

Exodus 39:36

36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo

Exodus 39:38

38 et tentorium in introitu tabernaculi

Exodus 40:22-23

22 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum 23 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi

Exodus 40:26

26 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum

Leviticus 24:5-9

5 accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas 6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues 7 et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini 8 per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno 9 eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo

2 Chronicles 4:8

8 necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum

2 Chronicles 4:19

19 fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis

Ezekiel 40:39

39 et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto

Ezekiel 40:42

42 quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris extructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima

Ezekiel 41:22

22 altaris lignei trium cubitorum altitudo et longitudo eius duo cubitorum et anguli eius et longitudo eius et parietes eius lignei et locutus est ad me haec est mensa coram Domino

Ezekiel 44:16

16 ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi et custodiant caerimonias meas

Malachi 1:12

12 et vos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igni qui illud devorat

1 Corinthians 10:21

21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.