1 Kings 6 Cross References - Vulgate

1 factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israhel aedificare coepit domum Domino 2 domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine 3 et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi 4 fecitque in templo fenestras obliquas 5 et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu 6 tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent muris templi 7 domus autem cum aedificaretur lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur 8 ostium lateris medii in parte erat domus dexterae et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium 9 et aedificavit domum et consummavit eam texit quoque domum laquearibus cedrinis 10 et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis et operuit domum lignis cedrinis 11 et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens 12 domus haec quam aedificas si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum 13 et habitabo in medio filiorum Israhel et non derelinquam populum meum Israhel 14 igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam 15 et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis 16 aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum 17 porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi 18 et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et iuncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete 19 oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam foederis Domini 20 porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro 21 domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et adfixit lamminas clavis aureis 22 nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro 23 et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis 24 quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera id est decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alae alterius summitatem 25 decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et opus unum erat in duobus cherubin 26 id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus 27 posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant 28 texit quoque cherubin auro 29 et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes 30 sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus 31 et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque angulorum quinque 32 et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro 33 fecitque in introitum templi postes de lignis olivarum quadrangulatos 34 et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur 35 et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam 36 et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri 37 anno quarto fundata est domus Domini in mense zio 38 et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus aedificavitque eam annis septem

Genesis 3:24

24 eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae

Exodus 20:25

25 quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur

Exodus 25:8

8 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum

Exodus 25:18-22

18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi 19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero 20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca

Exodus 25:20

20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca 21 in qua pones testimonium quod dabo tibi 22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel

Exodus 25:22-22

22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel

Exodus 26:23

23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi

Exodus 26:29

29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis

Exodus 26:32-33

32 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas 33 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur

Exodus 26:33-33

33 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur 34 pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum

Exodus 27:9-19

9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine 10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea 11 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea 12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem 13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt 14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem 15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem 16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem 17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis 18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas 19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies

Exodus 30:1-3

1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim

Exodus 30:1

1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim 2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent 3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum

Exodus 30:3

3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum

Exodus 30:5-6

5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis 6 ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi

Exodus 36:8

8 feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita

Exodus 36:34

34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit

Exodus 37:7-9

7 duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii 8 cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii 9 extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes

Exodus 37:9

9 extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes

Exodus 38:9-20

9 et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum 10 columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea 11 aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant 12 in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea 13 porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria 14 e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus 15 et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem 16 cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat 17 bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento 18 et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria 19 columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae 20 paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos

Exodus 40:20-21

20 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper 21 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem

Leviticus 16:2

2 et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum

Leviticus 26:11

11 ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea

Numbers 1:1

1 locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens

Numbers 7:89

89 cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei

Deuteronomy 27:5-6

5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit 6 et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo

Deuteronomy 31:6

6 viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te

Deuteronomy 31:8

8 et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas

Joshua 1:5

5 nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitae tuae sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te

Judges 11:26

26 quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis

1 Samuel 12:14-15

14 si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum 15 si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros

1 Samuel 12:22

22 et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum

2 Samuel 7:12-16

12 cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius 13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum 14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum 15 misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua 16 et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter

1 Kings 2:3-4

3 et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris 4 ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israhel

1 Kings 3:14

14 si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos

1 Kings 5:8

8 et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis

1 Kings 5:17-18

17 praecepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos 18 quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum

1 Kings 6:1

1 factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israhel aedificare coepit domum Domino 2 domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine 3 et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi

1 Kings 6:5

5 et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu

1 Kings 6:9

9 et aedificavit domum et consummavit eam texit quoque domum laquearibus cedrinis

1 Kings 6:14

14 igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam

1 Kings 6:16

16 aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum

1 Kings 6:18

18 et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et iuncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete 19 oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam foederis Domini

1 Kings 6:19-20

19 oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam foederis Domini 20 porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro

1 Kings 6:20-20

20 porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro

1 Kings 6:20

20 porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro 21 domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et adfixit lamminas clavis aureis 22 nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro

1 Kings 6:29

29 et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes

1 Kings 6:31

31 et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque angulorum quinque 32 et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro

1 Kings 6:37

37 anno quarto fundata est domus Domini in mense zio 38 et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus aedificavitque eam annis septem

1 Kings 7:1

1 domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit

1 Kings 7:7

7 porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem

1 Kings 7:12

12 et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus

1 Kings 7:24

24 et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles

1 Kings 7:48

48 fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream

1 Kings 8:6

6 et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin

1 Kings 8:6-10

6 et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin 7 siquidem cherubin expandebant alas super locum arcae et protegebant arcam et vectes eius desuper

1 Kings 8:7

7 siquidem cherubin expandebant alas super locum arcae et protegebant arcam et vectes eius desuper 8 cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem 9 in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israhel cum egrederentur de terra Aegypti 10 factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum Domini

1 Kings 8:25

25 nunc igitur Domine Deus Israhel conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo

1 Kings 8:27

27 ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto magis domus haec quam aedificavi

1 Kings 9:3-6

3 dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam aedificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus 4 tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate et feceris omnia quae praecepi tibi et legitima mea et iudicia mea servaveris 5 ponam thronum regni tui super Israhel in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio Israhel 6 si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et caerimonias quas proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos

1 Chronicles 9:26

26 his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini

1 Chronicles 22:10

10 ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum

1 Chronicles 23:28

28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini

1 Chronicles 28:9

9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum

1 Chronicles 28:11

11 dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis

1 Chronicles 28:20

20 dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini

1 Chronicles 29:19

19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi

2 Chronicles 3:1-2

1 et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco quem paraverat David in area Ornan Iebusei 2 coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui

2 Chronicles 3:2

2 coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui 3 et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon ut aedificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta latitudinis cubitos viginti 4 porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo

2 Chronicles 3:7-9

7 porro aurum erat probatissimum de cuius lamminis texit domum et trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in parietibus

2 Chronicles 3:7-14

7 porro aurum erat probatissimum de cuius lamminis texit domum et trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in parietibus 8 fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis

2 Chronicles 3:8-9

8 fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis

2 Chronicles 3:8-14

8 fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis 9 sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro

2 Chronicles 3:9-14

9 sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro 10 fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro

2 Chronicles 3:10-13

10 fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro 11 alae cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub

2 Chronicles 3:11-13

11 alae cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub

2 Chronicles 3:11

11 alae cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub 12 similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat

2 Chronicles 3:12-13

12 similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat 13 igitur alae utriusque cherubin expansae erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum

2 Chronicles 3:13-13

13 igitur alae utriusque cherubin expansae erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum 14 fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et intexuit ei cherubin

2 Chronicles 3:14-14

14 fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et intexuit ei cherubin

2 Chronicles 3:14

14 fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et intexuit ei cherubin 15 ante fores etiam templi duas columnas quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis porro capita earum quinque cubitorum 16 necnon et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas capitibus columnarum malagranata etiam centum quae catenulis interposuit

2 Chronicles 4:2-5

2 mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius 3 similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles 4 et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari 5 porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas

2 Chronicles 4:9

9 fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere

2 Chronicles 4:20

20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo

2 Chronicles 5:7

7 et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin 8 ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius 9 vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem

2 Chronicles 7:7

7 sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes

2 Chronicles 7:17-18

17 tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit David pater tuus et feceris iuxta omnia quae praecepi tibi et iustitias meas iudiciaque servaveris 18 suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israhel

2 Chronicles 31:11

11 praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo Domini quod cum fecissent

Ezra 3:8-13

8 anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini 9 stetitque Iosue filii eius et fratres eius Cedmihel et filii eius et filii Iuda quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et fratres eorum Levitae 10 fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israhel 11 et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini 12 plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem 13 nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul

Ezra 6:3-4

3 anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quae est in Hierusalem aedificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta 4 ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur

Ezra 6:14-15

14 seniores autem Iudaeorum aedificabant et prosperabantur iuxta prophetiam Aggei prophetae et Zacchariae filii Addo et aedificaverunt et construxerunt iubente Deo Israhel et iubente Cyro et Dario et Artarxerse regibus Persarum 15 et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis

Nehemiah 10:37

37 et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terrae nostrae Levitis ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum

Nehemiah 12:44

44 recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus

Nehemiah 13:5-9

5 fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales 6 in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem 7 et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei 8 et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae foras de gazofilacio 9 praecepique et mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa domus Dei sacrificium et tus

Psalms 18:10

10 et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti

Psalms 28:2

2 audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum

Psalms 68:18

18 benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper

Psalms 80:1

1 ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos

Psalms 92:12-15

12 iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur 13 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt 14 adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt 15 adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo

Psalms 103:20

20 Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur

Psalms 132:12

12 si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum

Psalms 132:12-13

12 si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum 13 quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum

Psalms 148:2

2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius

Proverbs 24:27

27 praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam

Song of Songs 1:4

4 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te

Song of Songs 2:9

9 similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos

Isaiah 37:16

16 Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram

Isaiah 42:2

2 non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius

Isaiah 54:11-12

11 paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris 12 et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles

Isaiah 57:15

15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

Isaiah 60:17

17 pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos iustitiam

Jeremiah 35:4

4 et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliae hominis Dei quod erat iuxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos vestibuli

Ezekiel 10:2-22

2 et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo 3 cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius 4 et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore gloriae Domini 5 et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis 6 cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubin ingressus ille stetit iuxta rotam 7 et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est 8 et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum 9 et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti 10 et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotae 11 cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat sequebantur et ceterae nec convertebantur 12 et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum 13 et rotas istas vocavit volubiles audiente me 14 quattuor autem facies habebat unum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquilae 15 et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram iuxta flumen Chobar 16 cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotae sed et ipsae iuxta erant 17 stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vitae erat in eis 18 et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubin 19 et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et stetit in introitu portae domus Domini orientalis et gloria Dei Israhel erat super ea 20 ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent 21 quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et similitudo manus hominis sub alis eorum 22 et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi

Ezekiel 37:26-28

26 et percutiam illis foedus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum 27 et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus 28 et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israhel cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum

Ezekiel 40:1-41

1 in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae in exordio anni decima mensis quartodecimo anno postquam percussa est civitas in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc 2 in visionibus Dei adduxit me in terram Israhel et dimisit me super montem excelsum nimis super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum 3 et introduxit me illuc et ecce vir cuius erat species quasi species aeris et funiculus lineus in manu eius et calamus mensurae in manu eius stabat autem in porta 4 et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel 5 et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo et mensus est latitudinem aedificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno 6 et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem et ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine 7 et thalamum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter thalamos quinque cubitos 8 et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno 9 et mensus est vestibulum portae octo cubitorum et frontem eius duobus cubitis vestibulum autem portae erat intrinsecus 10 porro thalami portae ad viam orientalem tres hinc et tres inde mensura una trium et mensura una frontium ex utraque parte 11 et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum 12 et marginem ante thalamos cubiti unius et cubitus unus finis utrimque thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde 13 et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum eius latitudinem viginti et quinque cubitorum ostium contra ostium 14 et fecit frontes per sexaginta cubitos et ad frontem atrium portae undique per circuitum 15 et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris quinquaginta cubitos 16 et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum quae erant intra portam undique per circuitum similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus et ante frontes pictura palmarum

Ezekiel 40:16

16 et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum quae erant intra portam undique per circuitum similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus et ante frontes pictura palmarum 17 et eduxit me ad atrium exterius et ecce gazofilacia et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum triginta gazofilacia in circuitu pavimenti 18 et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius 19 et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos ad orientem et ad aquilonem 20 portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine 21 et thalamos eius tres hinc et tres inde et frontem eius et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris quinquaginta cubitorum longitudinem eius et latitudinem viginti quinque cubitorum 22 fenestrae autem eius et vestibulum et scalpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem et septem graduum erat ascensus eius et vestibulum ante eam 23 et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos 24 et duxit me ad viam australem et ecce porta quae respiciebat ad austrum et mensus est frontem eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores 25 et fenestras eius et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque cubitorum 26 et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores eius et celatae palmae erant una hinc et altera inde in fronte eius 27 et porta atrii interioris in via australi et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos 28 et introduxit me in atrium interius ad portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores 29 thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius hisdem mensuris et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis et latitudinis viginti quinque cubitos 30 et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum 31 et vestibulum eius ad atrium exterius et palmas eius in fronte et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam 32 et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores 33 thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum 34 et vestibulum eius id est atrii exterioris et palmae celatae in fronte eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius 35 et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem et mensus est secundum mensuras superiores 36 thalamum eius frontem eius vestibulum eius et fenestras eius per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum 37 vestibulum eius in atrium exterius et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius 38 et per singula gazofilacia ostium in frontibus portarum ibi lavabunt holocaustum 39 et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto 40 et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem duae mensae et ad latus alterum ante vestibulum portae duae mensae 41 quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde per latera portae octo mensae erunt super quas immolabunt

Ezekiel 40:44

44 et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem et facies eorum contra viam australem una ex latere portae orientalis quae respiciebat ad viam aquilonis

Ezekiel 41:1-15

1 et introduxit me in templum et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde latitudinem tabernaculi 2 et latitudo portae decem cubitorum erat et latera portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum 3 et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem portae septem cubitorum 4 et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi et dixit ad me hoc est sanctum sanctorum 5 et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus

Ezekiel 41:5-11

5 et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus 6 latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum ut continerent et non adtingerent parietem templi

Ezekiel 41:6-11

6 latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum ut continerent et non adtingerent parietem templi

Ezekiel 41:6-7

6 latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum ut continerent et non adtingerent parietem templi 7 et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium

Ezekiel 41:7-11

7 et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium

Ezekiel 41:7-7

7 et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium 8 et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio

Ezekiel 41:8-11

8 et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio 9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum et interior domus in lateribus domus

Ezekiel 41:9-11

9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum et interior domus in lateribus domus 10 et inter gazofilacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique

Ezekiel 41:10-11

10 et inter gazofilacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique 11 et ostium lateris ad orationem ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in circuitu

Ezekiel 41:11-11

11 et ostium lateris ad orationem ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in circuitu 12 et aedificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum 13 et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et quod separatum erat aedificium et parietes eius longitudinis centum cubitorum 14 latitudo autem ante faciem domus et eius quod erat separatum contra orientem centum cubitorum 15 et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius quod erat separatum ad dorsum ekthetas ex utraque parte centum cubitorum et templum interius et vestibula atrii

Ezekiel 41:15

15 et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius quod erat separatum ad dorsum ekthetas ex utraque parte centum cubitorum et templum interius et vestibula atrii 16 limina et fenestras obliquas et ekthetas in circuitu per tres partes contra uniuscuiusque limen stratumque ligno per gyrum in circuitu terra autem usque ad fenestras et fenestrae clausae super ostia

Ezekiel 41:23-25

23 et duo ostia erant in templo et in sanctuario 24 et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum 25 et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin et scalptura palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat quam ob rem erant et grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus 26 super quae fenestrae obliquae et similitudo palmarum hinc atque inde in umerulis vestibuli secundum latera domus latitudinemque parietum

Ezekiel 42:3-12

3 contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus iuncta porticui triplici 4 et ante gazofilacia deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens viae cubiti unius et ostia earum ad aquilonem 5 ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia subportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii 6 tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra 7 et peribolus exterior secundum gazofilacia quae erant in via atrii exterioris ante gazofilacia longitudo eius quinquaginta cubitorum 8 quia longitudo erat gazofilaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo ante faciem templi centum cubitorum 9 et erat subter gazofilacia haec introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori 10 in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie aedificii separati et erant ante aedificium gazofilacia 11 et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazofilaciorum quae erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum 12 secundum ostia gazofilaciorum quae erant in via respiciente ad notum ostium in capite viae quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus

Ezekiel 45:3

3 et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium et in ipso erit templum sanctumque sanctorum

Zechariah 3:7

7 haec dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt

Zechariah 4:9

9 manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos

Zechariah 6:12-13

12 et loqueris ad eum dicens haec ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen eius et subter eum orietur et aedificabit templum Domino 13 et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos

Zechariah 6:13-15

13 et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos 14 et coronae erunt Helem et Tobiae et Idaiae et Hen filio Sofoniae memoriale in templo Domini 15 et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri

Zechariah 6:15-15

15 et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri

Matthew 4:5

5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi

Luke 2:13-14

13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium 14 gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis

John 2:19-21

19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud 20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud

John 2:20

20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud 21 ille autem dicebat de templo corporis sui

John 10:9

9 ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet

John 10:23

23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis

John 14:6

6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me

Acts 3:10-11

10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi 11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes

Acts 7:47

47 Salomon autem aedificavit illi domum

Acts 7:47-48

47 Salomon autem aedificavit illi domum 48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit

Acts 9:31

31 ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur

Romans 9:23

23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam

1 Corinthians 6:19

19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri

2 Corinthians 5:5

5 qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus

2 Corinthians 6:16

16 qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus

Ephesians 2:20-22

20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu 21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino 22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu

Ephesians 3:10

10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei

Ephesians 3:18

18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum

Colossians 1:12

12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine

Colossians 1:23

23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

Colossians 2:7

7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione

Hebrews 1:14

14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

Hebrews 9:3

3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum

Hebrews 9:3-4

3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum 4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti

Hebrews 9:11

11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis

Hebrews 10:19-20

19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi 20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam

Hebrews 11:10

10 expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus

Hebrews 13:5

5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam

James 1:20

20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur

James 3:17-18

17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione 18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

1 Peter 1:12

12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere

1 Peter 2:5

5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum

Revelation 5:11-14

11 et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium 12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem 13 et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum 14 et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt et adoraverunt

Revelation 7:9

9 post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum

Revelation 11:2

2 atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus

Revelation 21:3

3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus

Revelation 21:16-17

16 et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt 17 et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli 18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo 19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus 20 quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus 21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.