1 Kings 5:1 Cross References - Vulgate

1 misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni tempore

2 Samuel 5:11

11 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificaverunt domum David

2 Samuel 8:10

10 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea

2 Samuel 10:1-2

1 factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo 2 dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon

1 Kings 5:10

10 itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius

1 Kings 5:13

13 legitque rex Salomon operas de omni Israhel et erat indictio triginta milia virorum

1 Kings 9:12-14

12 egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon et non placuerunt ei 13 et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc 14 misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri

1 Chronicles 14:1

1 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum

2 Chronicles 2:3

3 misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum in qua et habitavit

Psalms 45:12

12 et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi

Amos 1:9

9 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.