1 Kings 5 Cross References - Vulgate

1 misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni tempore 2 misit autem et Salomon ad Hiram dicens 3 tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius 4 nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus malus 5 quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse aedificabit domum nomini meo 6 praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii 7 cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum 8 et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis 9 servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meae 10 itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius 11 Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos 12 dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt foedus ambo 13 legitque rex Salomon operas de omni Israhel et erat indictio triginta milia virorum 14 mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super huiuscemodi indictione 15 fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant et octoginta milia latomorum in monte 16 absque praepositis qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus 17 praecepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos 18 quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum

Genesis 10:15

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum

Genesis 21:32

32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti

Genesis 33:5

5 levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo

Deuteronomy 3:25

25 transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum

Joshua 10:24

24 cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israhel et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent

Joshua 13:5

5 eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath

2 Samuel 5:11

11 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificaverunt domum David

2 Samuel 6:5

5 David autem et omnis Israhel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis

2 Samuel 7:5-11

5 vade et loquere ad servum meum David haec dicit Dominus numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum 6 neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israhel de terra Aegypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio 7 per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israhel numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israhel cui praecepi ut pasceret populum meum Israhel dicens quare non aedificastis mihi domum cedrinam 8 et nunc haec dices servo meo David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israhel 9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra 10 et ponam locum populo meo Israhel et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut prius 11 ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus 12 cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius 13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum

2 Samuel 8:10

10 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea

2 Samuel 10:1-2

1 factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo 2 dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon

1 Kings 1:48

48 insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis

1 Kings 3:9

9 dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum

1 Kings 3:12

12 ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit

1 Kings 4:6

6 et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa

1 Kings 4:6-19

6 et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa 7 habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant 8 et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim 9 Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan 10 Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher 11 Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem 12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan 13 Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas 14 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim 15 Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio 16 Baana filius Usi in Aser et in Balod 17 Iosaphat filius Pharue in Isachar 18 Semei filius Hela in Beniamin 19 Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra

1 Kings 4:22

22 erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae

1 Kings 4:24

24 ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu

1 Kings 4:29

29 dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris

1 Kings 5:10

10 itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius

1 Kings 5:13

13 legitque rex Salomon operas de omni Israhel et erat indictio triginta milia virorum

1 Kings 6:7

7 domus autem cum aedificaretur lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur

1 Kings 6:9-10

9 et aedificavit domum et consummavit eam texit quoque domum laquearibus cedrinis 10 et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis et operuit domum lignis cedrinis

1 Kings 6:15

15 et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis 16 aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum

1 Kings 6:20

20 porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro

1 Kings 6:34

34 et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur

1 Kings 7:9

9 omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium maius

1 Kings 9:12-14

12 egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon et non placuerunt ei 13 et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc 14 misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri 15 haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Hierusalem et Eser et Mageddo et Gazer

1 Kings 9:20-22

20 universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non sunt de filiis Israhel 21 horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israhel exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc 22 de filiis autem Israhel non constituit Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et duces et praefecti curruum et equorum 23 erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant

1 Kings 10:9

9 sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam

1 Kings 15:19

19 foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me

1 Chronicles 14:1

1 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum

1 Chronicles 17:12

12 ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum

1 Chronicles 22:2

2 et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israhel et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos ut aedificaretur domus Dei

1 Chronicles 22:4-6

4 ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David 5 et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas 6 vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israhel

1 Chronicles 22:8

8 sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me 9 filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius 10 ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum

1 Chronicles 27:1-15

1 filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant 2 primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia 3 de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo 4 secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium 5 dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia 6 ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius 7 quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia 8 quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia 9 sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia 10 septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia 11 octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia 12 nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia 13 decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia 14 undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia 15 duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia

1 Chronicles 28:3

3 Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis

1 Chronicles 28:6

6 dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem

1 Chronicles 28:10

10 nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii confortare et perfice

2 Chronicles 1:12

12 sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui

2 Chronicles 1:15

15 praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magna

2 Chronicles 2:1-8

1 decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini et palatium sibi 2 et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia qui caederent lapides in montibus praepositosque eorum tria milia sescentos

2 Chronicles 2:2

2 et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia qui caederent lapides in montibus praepositosque eorum tria milia sescentos 3 misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum in qua et habitavit

2 Chronicles 2:3-8

3 misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum in qua et habitavit 4 sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quae mandata sunt Israheli 5 domus autem quam aedificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos 6 quis ergo poterit praevalere ut aedificet ei dignam domum si caelum et caeli caelorum capere eum non queunt quantus ego sum ut possim ei aedificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo 7 mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento aere ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Iudaea et in Hierusalem quos praeparavit David pater meus 8 sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis

2 Chronicles 2:8

8 sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis

2 Chronicles 2:10

10 praeterea operariis qui caesuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem olei quoque sata viginti milia 11 dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum 12 et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israhel qui fecit caelum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut aedificaret domum Domino et palatium sibi

2 Chronicles 2:16

16 nos autem caedemus ligna de Libano quot necessaria habueris et adplicabimus ea ratibus per mare in Ioppe tuum erit transferre ea in Hierusalem 17 numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israhel post dinumerationem quam dinumeravit David pater eius et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti 18 fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus caederent tria milia autem et sescentos praepositos operum populi

2 Chronicles 3:5

5 domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes

2 Chronicles 6:6-8

6 sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israhel 7 cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israhel 8 dixit Dominus ad eum quia haec fuit voluntas tua ut aedificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere huiuscemodi voluntatem

2 Chronicles 8:7-9

7 omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non erant de stirpe Israhel 8 de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israhel subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc 9 porro de filiis Israhel non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum eius

2 Chronicles 9:7-8

7 beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam 8 sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam

Ezra 2:58

58 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo

Ezra 3:7

7 dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppes iuxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis

Nehemiah 7:57

57 filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida

Nehemiah 7:60

60 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo

Psalms 8:6

6 dabis ei potestatem super opera manuum tuarum

Psalms 29:5

5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani

Psalms 45:12

12 et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi

Psalms 72:7

7 ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent

Psalms 83:7

7 Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri

Psalms 110:1

1 David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

Psalms 122:6-7

6 rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te 7 sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis

Psalms 137:6

6 adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae

Proverbs 10:1

1 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae

Proverbs 13:1

1 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur

Proverbs 15:20

20 filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam

Proverbs 23:24

24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo

Isaiah 8:18

18 ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion

Isaiah 9:6

6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis 7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Isaiah 28:16

16 idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet

Ezekiel 27:9

9 senes Bibli et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae omnes naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae

Ezekiel 27:17

17 Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis

Amos 1:9

9 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum

Zechariah 6:12-13

12 et loqueris ad eum dicens haec ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen eius et subter eum orietur et aedificabit templum Domino 13 et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos

Malachi 4:3

3 et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum

Acts 9:31

31 ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur

Acts 12:20

20 erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo

Romans 12:17

17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus

1 Corinthians 3:11-12

11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus 12 si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam

1 Corinthians 12:14-21

14 nam et corpus non est unum membrum sed multa 15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore 16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore 17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus 18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit 19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus 20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus 21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii

1 Corinthians 15:25

25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius

Ephesians 1:22

22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae

Ephesians 4:7

7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi 8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate

James 1:5

5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei

1 Peter 2:6-7

6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur 7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

Revelation 21:14-21

14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni 15 et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum 16 et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt 17 et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli 18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo 19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus 20 quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus 21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.