1 Kings 2:6 Cross References - Vulgate

6 facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos

Genesis 9:6

6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo

Genesis 42:38

38 at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos

Numbers 35:33

33 ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit

1 Kings 2:9

9 tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum

1 Kings 2:28-34

28 venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris 29 nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens vade interfice eum 30 venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei haec dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banaias regi sermonem dicens haec locutus est Ioab et haec respondit mihi 31 dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et sepeli et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab a me et a domo patris mei 32 et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiae Israhel et Amasa filium Iether principem exercitus Iuda 33 et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino 34 ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et adgressus eum interfecit sepultusque est in domo sua in deserto

2 Kings 22:20

20 idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quae inducturus sum super locum istum

Psalms 37:37

37 sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax

Proverbs 20:26

26 dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem

Proverbs 28:17

17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet

Ecclesiastes 8:11

11 etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala

Isaiah 48:22

22 non est pax dicit Dominus impiis

Isaiah 57:2

2 veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua

Isaiah 57:21

21 non est pax dixit Deus meus impiis

Isaiah 65:20

20 non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.