1 Kings 1:1 Cross References - Vulgate

1 et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat

Genesis 18:11

11 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria

Genesis 24:1

1 erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei

Joshua 23:1-2

1 evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Iosue iam longevo et persenilis aetatis 2 vocavit Iosue omnem Israhelem maioresque natu et principes ac duces et magistros dixitque ad eos ego senui et progressioris aetatis sum

2 Samuel 5:4

4 filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit

1 Chronicles 23:1

1 igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel

1 Chronicles 29:27-28

27 et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus 28 et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo

Psalms 90:10

10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus

Luke 1:7

7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.