1 John 3:14 Cross References - Vulgate

14 nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte

Psalms 16:3

3 dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te

Proverbs 21:16

16 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur

Matthew 25:40

40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

Luke 15:24

24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari

Luke 15:32

32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est

John 5:24

24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam

John 13:35

35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem

John 15:12

12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos

John 15:17

17 haec mando vobis ut diligatis invicem

2 Corinthians 5:1

1 scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis

Galatians 5:22

22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas

Ephesians 1:15

15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos

Ephesians 2:1

1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris

Ephesians 2:5

5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati

Colossians 1:4

4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes

1 Thessalonians 4:9

9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem

Hebrews 6:10-11

10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis 11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem

Hebrews 13:1

1 caritas fraternitatis maneat

1 Peter 1:22

22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius

1 Peter 3:8

8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles

2 Peter 1:7

7 in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem

1 John 2:3

3 et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus

1 John 2:9-11

9 qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc 10 qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est 11 qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius

1 John 3:23

23 et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis

1 John 4:7-8

7 carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum 8 qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est

1 John 4:12

12 Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est

1 John 4:20-21

20 si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere 21 et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum

1 John 5:2

2 in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus

1 John 5:13

13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei

1 John 5:19-20

19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est 20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.