1 John 3:11 Cross References - Vulgate

11 quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum

John 13:34-35

34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem 35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem

John 15:12

12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos

Galatians 6:2

2 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi

Ephesians 5:2

2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis

1 Thessalonians 4:9

9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem

1 Timothy 1:5

5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta

1 Peter 1:22

22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius

1 Peter 3:8

8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles

1 Peter 4:8

8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum

1 John 1:5

5 et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae

1 John 2:7-8

7 carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis 8 iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet

1 John 4:7

7 carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum

1 John 4:21

21 et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum

2 John 1:5

5 et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.